Apocalypsis B. Joannis*

Caput 17: Versus 8

Bestiae quae portat eam.Bestia, id est diabolus, portat, id est regit, mulierem, id est omnes malos effeminatos. Qui enim alios regit, quasi onus regiminis portare dicitur.Fuit.Ante adventum Christi, habuit diabolus maximam potestatem, sed post licet non penitus amisit, tamen non modice debilitatam habet.Ascensura est.Quia tempore Antichristi potestatem recipiet, per illos enim qui in peccati profundis sunt ascendet in elationem.Et in interitum ibit.Quia, mortuo Antichristo, amplius non habebit tentandi locum.Mirabuntur.Cum viderint mali potestatem suam ita annihilatam, dolebunt: non quasi poenitentes, sed tantum admirantes.Septem capita.Per haec septem, erigit diabolus homines in superbiam, et in iis innituntur infideles.
(* Traductions européennes)